- TRITURATIO
- TRITURATIOper iumenta et per boves marime, in usu fuit, apud Hebraeos olm, Syros, Arabes, Aegyptios, Graecos, hodieque in Asia durat, teste Leunclaviô, et ex hoc Drusiô in Micheam.Idem ab illis Tartaris usurpari, qui circa Volgae ostia degunt, asserit Olearius αὐτόπτης, Itineris Moscv. et. Pers. l. 4. Et quidem Hebraei tres quatuorve boves collôi devinciebant, ut simul Triturarent: quorum commune vinculum marbeck dicitur Ierem. c. 46. v. 21. alibique, uti pluribus docet Sam. Bocheart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 32. quia autem tum maxime inter iudaeos boves pinguescebant, cum erat triturae tempus, quod bovis tritur antis os capistrare Lex prohibebat, adeoque illis inter triturandum liberum erat vesci frugibus ad satietatem usque; hinc Oseas, ut Israelitas laborem detrecteare et genio indulgere doceat, eos confert cum vitula, triturae soli adsuetâ, c. 10. v. 11. et Amos, ut Proceres Israelis luxu et mollitie diffluxisse ostendat, iner coetera comedisse vitulos marbek ait c. 6. v. 4. A vinculo nempe praefato, quô boves ad ateae palum, aut columnam collo adalligabantur, ut gtana pedibus supposita subsultando triturarent. Talmudici, Inter eas (columnas area) sit spatium duabus ribkis (i. e. copulis, seu vinculis) quarum singulae capiant tres boves, vel quatuor, in Tract. Eruvin, c. 2. f. 17. apud eundem Bochartum, c. praec. Praeter hunc vero triturandi modum, et alii tres a Veterib. adhibiti leguntur, virgis scil. seu flagellis, tribulâ et plaustrô rotis instructô, de quibus, vide hîc suis locis, ut et in voce Grana: sicut de Trituratorum societate militari, supta in Trina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.